ARIMINUM

ARIMINUM
ARIMINUM
urbs vetus in Flaminia, iuxta Rubiconem flux. Galliam a Flaminia separans. Lucan. l. 1. v. 231.
Vicinumque minax invadit Ariminum ----
Strabo Umbrorum dicit esse coloniam, sicut et Ravennam. Haec prius a Caesare occupata, bello Civili initium dedir. Fuit autem aedificata, Semproniô, et Appiô Claudiô Consulib. Eam Octavianus ampliavit, et a Liburnis dirutam Diocletianus reposuit, eisque devictis arcum triumphalem in ea exstruxit. Hodie Rimini dicitur. Episcopalis est, sub Archiepiscopo Ravennensi, cum portu olim celebri, e cuius marmore templum S. Francisci nunc constat. Ibi prope unam portarum insignis arcus triumphalis, in honorem Augusti conditus, et reliquiae in urbe egregii theatri. Post Romanos, variis dominis subfuit, sub Iustino Imperatore ausa Gothis resistere. Malatestarum dein imperium suspexit, qui palatiis superbissimis urbem exornârunt. Concilium hîc ab Imperatore Constantio celebratum A. C. 359. ubi pro Concilio Niceno, decretum ptimo: postmodum, a Constantio, Ursacii et Valentis artibus praevento:
coacti patres, subscribere formulae fidei, in qua ὁμοιούσιος tantum Filius dictus: exceptis 20. solum praesulibus, quorum constantia nullâ ratione expugnabilis fuit. Athanas. de Synod. Hieron. Ep. 83. et contra Lucifer. S. Hilar. in fragm. Sulpicius Seu. l. 2. Socr. l. 2. Sozomen. l. 4. etc. De urbehac plura apud Cluver. Ital. Ant. l. 2. c. 5. longitud. 35. 37. latitud. 43. 51. Sita est in Romandiola provinc. in plano; Estque civitas elegans, sub Pontisice in ora maris Hadriatici. Fuisle olim Graecam Coloniam, ex nummo ΑΠΙΜΕΙΝΕΩΝ, docet Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVII. ubi de Graecorum Coloniis. Item Italiae fluv. viam Flaminiam Aemiliae iungens. Marida, vel Marochia Leandro. Steph. Α᾿ρίμινον πόλις Ι᾿ταλίας, ἐςτὶ καὶ ποταμὸς. Festus, Ariminum a nomine fluminis propinqui est dictum, Plin. l. 3. c. 15. Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa; fluvius hinc Rubico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Arimĭnum — Arimĭnum, Hafenstadt in Umbrien; j. Rimini (s.d.), lag am Fluß Ariminus, der auf den Apenninen entsprang u. jetzt Marocchia heißt …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Arimĭnum — Arimĭnum, Stadt, s. Rimini …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ariminum — Ariminum, jetzt Rimini, s. daselbst …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ariminum — [ə rim′ə nəm] ancient name for RIMINI …   English World dictionary

  • Ariminum — Rimini …   Deutsch Wikipedia

  • Ariminum — Rimini Rimini Piazza Cavour à Rimini Administration Nom italien Rimini Pays …   Wikipédia en Français

  • Ariminum — Sp Riminis Ap Rimini itališkai Ap Ariminum lotyniškai L mst. ir p ja, Š Italija …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • Ariminum Hotel Rimini (Rimini) — Ariminum Hotel Rimini country: Italy, city: Rimini (Seaside) Ariminum Hotel Rimini Ideal for both business and leisure travellers, the Ariminum Hotel Rimini, with a tradition of smiling hospitality, is a refined, elegant and professional place,… …   International hotels

  • Ariminum Hotel — (Римини,Италия) Категория отеля: 4 звездочный отель Адрес: Viale Regina Elena, 159, Римини центр горо …   Каталог отелей

  • Ariminum, Council of — ▪ Roman Catholic history also called  Council of Rimini        (AD359), in early Christianity, one of the several 4th century church councils concerned with Arianism; (Arianism) it was called by the pro Arian Roman emperor Constantius II and held …   Universalium

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”